Latin
PROPOSITIO I
Leopold Biwald, Physica generalis 262
Unproofread scanNot analysed yet
Unde illud quoque fluit, argumento esse, mobile quae temporibus respondeant, una versus punctum deimpelli duabus viribus, quarum Quod si enim vis illa in terminatum constanter tendat. alterutram ab hoc puncto partem niteretur, area, quam radius e puncto fixo ad mobile ductus describeret, aut maior, aut minor futura esset. SCHOLIONA. Ad praesentis propositionis probationem illud quoque facit, quod lunae celeritas crescat, dum ea terrae propior sit, minuatur vero, dum a tellure recedit. SCHOLION 3. Varias illas irregularitates, quas in lunae motus actio solis inducit, assertioni nostrae nil quidquam obstare, ex inferius dicendis patebit. PROPOSITIO II. Vis illa, qua luna versus terrae centrum urgetur, eadem est cum vi gravitatis corporum terrestrium. 296. A d hoc, ut vires duae eiusdem generis esse censeantur, ostendendum est, easdem &quoad directionem, &quoad stabilitatem, &quoad quantitatem convenire; vix enim aliud assignari potest, quod in vis cuiuspiam scrutatione in considerationem venire possit. Iam igitur illud nobis probandum incumbit, vim illam, quae lunam in terram urget, eandem habere tum directionem, tum stabilitatem, quâ terrestrium corporum gravitas gaudet, tum etiam eandem quantitatem, sive quod idem est, eundem effectum aequali tempore producere. Quod quidem directionem attinet; uti corpora gravia ad terrae centrum proxime tendunt, ita vim, lunam a tangente rectilinea continuo retrahentem, ad idem terrae centrum dirigi, arearum aequali tempore descriptarum aequalitas (praec.) satis ostendit.