# Physica generalis 264

Leopold Biwald, Physica generalis, PROPOSITIO I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/264
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/264

ponamus LD, illud iam quaerendum est, quantum arcus hic a sua in puncto L tangente retrahatur, sive quae sit mensura lineae DC, aut illi aequalis BL, quae effectum vis centripetae uni minuto primo respondentis metitur. Huius porro mensura ut habeatur, notandum est, ob angulum DTL perquam exiguum triangulum DTL ad D rectangulum esse, quamobrem DB erit perpendicularis ex angulo recto demissa in hypotenusam TL, unde erit LB: LDELD: TL, ac proinde LB = LDa ; cum vero LD arcus nimirum uni minuto primo respondens, item TL distantia Lunae a terra ex prioribus innotuerit, terminus quoque quartus, sive LB inveniri poterit, eritque is proxime aequalis 15 / 1/2 pedibus mensurae parisinae. Itaque vis centripeta lunae eandem in distantia 60 semidiametrorum terrestrium intra unum minutum secundum ad terram accedere facit pedibus 153. Ut iam appareat, quantum vis eadem in ipsa superficie telluris ageret, supponamus lunae orbitam ita ad terram accedere, ut in minima sua distantia prope ipsam telluris superficiem transiret. Tum vero celeritas lunae sexaginta vicibus maior (129) efficeretur, atque luna intra unum minutum secundum, seu partem sexagesimam minuti primi percurreret arcum aequalem illi, quem in distantia media, qua nunc a nobis abest, nonnisi uno minuto primo describit, tantundemque intra unum minutum secundum a tangente rectilinea retraheretur, quantum modo in vera sua orbita intra unum minutum primum, ac proinde effectus vis centripetae uni minuto secundo respondens foret 15 pedum parismorum.

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
