# Physica generalis 265

Leopold Biwald, Physica generalis, PROPOSITIO I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/265
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/265

Est autem teste experientia idem omnino effectus gravitatis corporum terrestrium; haec enim & ipsa intra unum minutum secundum ad terram libere descendendo pedes 1512 quam proxime conficiunt. Dubitari igitur nequit, eandem esse quantitatem vis centripetae lunam in orbita sua continentis, quae est quantitas vis gravitatis, corpora terrestria impellentis, ac quod inde sequitur, vires has eiusdem omnino generis esse. SCHOLION. In hac motus lunaris investigatione rationem non habuimus correctionum complurium, quas inferius, cum theoria lunae exponetur, recensebimus, cuius defectu fieri debet, ut non penitus accuratissima inveniatur ratio quadrati distantiarum in effectu gravitatis terrestris, & lunaris. Ut adeo recte asserat P. Boscovich. Newtonum immerito a nonnullis reprehensum fuisse, quod hanc rationem ad summum geometricae aequalitatis rigorem haud exactam invenerit. COR. I. Cum igitur vis illa, quae in superficie terrae corpora gravia intra unum minutum secundum per pedes 15 descendere facit, lunam in distantia 60 vicibus maiore intra unum minutum primum, seu 60 minuta secunda spatium aequale terram versus percurrere cogat, patet, vim illam, sive potius vis huius effectum in distantia 60 vicibus maiore esse 3600 vicibus minorem, atque adeo in ratione inversa quadratorum distantiae agere: qua re illud iterum confirmatur, eam haud differre a vi gravitatis, seu attractione terrae, per quam in dicta distantiarum ratione agentem phaenomena corporum gravium terrestrium recte exponi superius (283) ostensum est. COR. 2. Velut ex aequalitae arearum, quas radius lunae vector aequalibus temporibus describit, uti & celeritatis incremento, dum ea propius ad tellurem accedit, tecte arguitur, lunam vi centripeta urgeri; ita ex iisdem principiis recte infertur, planetas primarios, cometasque in solem, satellites item lovis, & Saturni, in Iovem, Saturnumque perpetuo tendere: cumque omnis actio mutua sit, solem quoque in primarios, Iovem, & Saturnum in satellites suos ferri: ut adeo ex his universalis gravitas, seu corporum omnium in maioribus distantiis ad se invicem accedendi nisus plurimum confirmetur.

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
