# Physica generalis 27

Leopold Biwald, Physica generalis, ARTICVLVS IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/27

SCHOLION: Dum dicitur, celeritatem DS respondere tempori AD, id non ita accipiendum est, veluti in fine huius temporis celeritas per DS repraesentata mobili imprimeretur; tum enim acceleratio non foret continua, sed per saltum induceretur. Sed cogitandum est, singulis tempusculis infinite parvis incrementa velocitatis infinite parva accedere, quae in fine temporis finiti AD faciant celeritatem finitam DS. 45. Si in eodem triangulo, AB repraesentet tempus BC celeritatem, area trianguli repraesentabit spatium motu uniformiter accelerato confectum. Repraesentet AK portionem temporis infinite parvam, motus huic tempori respondens pro aequabili (39) haberi potest: igitur si celeritas sit KM, spatium repraesentabitur per rectangulum AKLM, quod ob AK infinite parvum a triangulo AKM non differet quantitate finita. Quod si ergo triangulum totum ABC in eiusmodi exiguas areas dividatur, summa omnium id est triangulum ABC exhibebit spatium confectum toto tempore AB, si celeritas in fine temporis acquisita per BC exhibeatur. COR. Spatium igitur confectum in sine temporis AD, exhibebit triangulum ADS. 46. In motu uniformiter accelerato spatia sunt ut quadrata temporum, vel celeritatum. Cum enim triangula ADS, ABC sint similia, erit ADS: ABCZAD: ABEDS: BC. 47. Si mobile celeritate BC, in fine temporis AB motu uniformiter accelerato acquisita, feratur motu aequabili, tempore eodem AB spatium describit prioris duplum. Si enim sit tempus AB, celeritas BC, & motus aequabilis, spatium decursum repraesentabitur per rectangulum ANBC, quod est duplum trianguli ABC. COR. 1.

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
