# Physica generalis 271

Leopold Biwald, Physica generalis, PROPOSITIO I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/271
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/271

Cum enim vibrationes illae, quas maiorum campanarum pulsus, aut fistularum aenearum explosiones in aere concitant, ad intervallum majus pertingant, in quo aeris rarioris, densiorisque vicissitudines reperiuntur, eae fere semper cum motu aeris locali, seu translatione massae cuiusdam aereae e loco uno in alterum, & qui translationem eam consequitur, vento, coniunctae sunt. Deinde dum undae aereae eunt, redeuntque, vapores aquei aeri immixti, distantiarum, atque adeo virium rationes mutant, ex qua in his ipsis vaporibus motus intestinos, variasque fermentationum, praecipitationum, aliarumque operationum chemicarum species oriri est necesse, quibus ipsa aeris densitas plurimum immutatur, ex qua in eodem aere motus varii, deque loco in locum fluxus ortum ducunt. Accedit, quod aer in eas feratur plagas, in quibus pulsus sunt aut omnino nulli, aut certe perquam exigui, cum contra gravia corpora ad terram accedere deberent, quantumvis eadem vis sit pulsuum aetheris infra ea corpora positi, ac aetheris superioris 300. Cum materiam rectilinee, sive fluentem sive oscillantem difficultatibus vix eluctabilibus premi cernerent Cartesiani, eidem motum eiusmodi tribuerunt, quo circa globum terraqueum in circulum flueret, quam materiam dicta ratione fluentem vorticem appellarunt. Qua porro ratione ab eiusmodi vorticosa materia corpora gravia ad terram detrudantur, non una est omnium sententia, plerique censent, materiam hanc subtilem, dum in vorticem agitur, ob suam ad motum habilitatem vim centrifugam concipere adeo fortem, ut corpora reliqua, quorum maior inertia est, minorque ad motum promptitudo, infra se detrudat. Sed sunt quamplurima, e quibus manifesto colligitur vortices hos, quorum existentiam gratis hic largimur, eandem paulo inferius ad examen vocaturi, phaenomenis gravitatis edendis minime idoneos esse. E plurimis, quae in Physicorum libris passim occurrunt, pauca promam. Ac quidem illud 1) vorticum, omnisque materiae subtilis actionem vehementer labefactat, quod ea admissa corporum gravitas eorundem volumini respondere deberet, cum tamen experientia doceamur, eam massae corporum proportionalem esse: cum enim materia haec subtilis corpus sit fluidissimum, aliorum fluidorum cognitorum instar in corpora, quae ei innatant, in voluminum, sive superficierum ratione agere deberet.

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
