Latin
PROPOSITIO I
Leopold Biwald, Physica generalis 272
Unproofread scanNot analysed yet
2) Materiae huius circa terraqueum globum fluentis celeritas demonstrante Newtono deberet esse eiusmodi, quae velocitatem motus diurni telluris decies, ac sexies superaret: „hac „ergo velocitate materia illa vorticis, ait „Boscovichius, in nostra haec corpora in „superficie terrae posita impingeret, quae „quidem tanta foret, ut venti cuiusvis etiam violentissimi pernicitatem pene infinite su„peraret, ac proinde momento temporis radi„citus everteret, secumque abriperet omnia. „Neque isthuc dixerint Cartesiani, materiam vorticis omnia tanquam cribra quaedam liber„rime pervadere, atque ideo nec tantum impul„sum progignere. Istud enim si ita sit, nulla „sane congrua ratio dari potest, cur simplici „pressione gravia tantopere impellat, tantos„que in illis pariat motus, quantos in ruen„tibus vastissimis rupibus experimur. Idem „sane est, ei materiae tantam tribuere vim „premendi deorsum, &nullam vehementissi„ma sua incursione impellendi, ac dicere, pos„se lignum aquarum gravitate praevalente ,sursum protrudi, sed in medio deinde prae„cipiti cursu fluvii cuiuspiam posse immotum, 3) A vortice eiusmo"ac quietum innatare.