# Physica generalis 273

Leopold Biwald, Physica generalis, PROPOSITIO I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/273
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/273

„di gravia haud ad telluris centrum, sed ad axem „ ipsum dirigi necesse foret. Cum enim vor„ tex ille in circulis ad aequatorem parallelis „flueret, corpora gravia ad eorum circulorum „ centra, quae per totum telluris axem porri„ guntur, detrudere deberet, neque alia, quam 3, ea corpora, quae sub aequatore forent posi3, ta, ad terrae centrum niterentur. „ SCHOLIONI. Id ipsum experimento Noletus demonstrat Quod si enim globus vitreus aqua non prorsus repleatur eique innatent corpuscula varia; facta globi eiusdem cir ca axem suum celerrima conversione corpuscula illa levia, ipseque aer ad sphaerae illius axem detrudentur, cylindrum que circa eum efformabunt. SCHOLIONA. Neque incommodis his occurrunt, qui vortices binos comminiscuntur, quorum unus circa axem terrae, alter ab australi ad borealem polum fluat, qui dum ambo corpora impellunt, ea velut per diagonalem ad terrae centrum detrudant. Quis enim concipiat, materiam vorticum, qui sese intersecent, continuo hoc materiae impactu, & collisione nihil omnino de motu suo deperdere, neque tandem vorticem unum ab altero abripiaut vero eorundem motus omnino exstingui. Ea porro, quam ad duorum eiusmodi vorticum declarandam actionem Bulfingerus excogitavit, machina, fatente ipso NOleto non aliud indicat, quam quod gravia non ad centrum, sed ad ipsum axem intra binarum revolutionum axes medium propellantur. ut gravitatem corporum Systema 301. Keplerus, Kepleri terrestrium explicaret, spiritus quosdam, & ef& Gasfluvia in subsidium vocavit, a quibus corsendi. pora ad terram attraherentur. Gassendus terram instar ingentis magnetis consideravit, ex quo particulae uncinatae, hamataeque perpetuo tuo erumperent, a quibus non ferrum modo, sed corpora quaelibet ad terram adducerentur.

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
