# Physica generalis 280

Leopold Biwald, Physica generalis, ARTICVLVS XIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/280
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/280

Haec inter praecipuum sibi locum vendicat actio lunae in aquas maris, indeque ortae alternae maris intumescentiae, & depressiones; lunaris motus turbationes variae, a solis actione repetendae; Iovis saturnique praecipue tempore coniunctionis turbati admodum motus; deinde fluidorum in vasa angustiora ascensus ad pedum plurium altitudinem. Haec vero omnia inferius in generali partim Physica, tum etiam praecipue, quae ad fluidorum ascensus pertinent, in particulari Physica pluribus exequemur.

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
