# Physica generalis 286

Leopold Biwald, Physica generalis, ARTICVLVS II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/286
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/286

Ipsi ed by C pogle Ipsi quoque Chinenses, quantumvis nulla cum aliis gentibus communione usi, coelum in certum constellationum numerum divisere, id quod de Peruviensibus quoque Americae populis testatur Iosephus a Costa. SCHOLION 2. Figurae hae, sub quarum imaginibus stellas fixas sibi Astronomi repraesentat, vel animantium sunt, uti earum fere constellationum, quae illum coeli tractum (Zodiacum Astronomi appellant) occupant, intra quem suas planetae orbitas decurrunt; vel hominum quorundam, quorum memoriam ut ad seros posteros transmitterent, coelo eosdem inseruerunt; vel denique obiectorum quorumvis, quorum ideam facile animo effingimus. SCHOLION 3. Ut stellae illae fixae, quarum collectio constellationem quampiam constituit, ipsae quoque facilius dignoscerentur, earum quaepiam, quae reliquas magnitudine superant, appellationibus propriis insigniuntur, aliae a certo quopiam situ, quem in constellatione, ad quam pertinent, occupant, nomen trahunt, aliae demum literis graecis a Bayero primum distinctae fuere, quem morem hodierni etiam Astronomi retinent. Exempli loco sit constellatio Orionis, in qua stella primae magnitudi his occurrit, quae nomine proprio ab Astronomis Rigel dicitur: aliae a situ, quem in figura hac tenent, dicuntur stellae fixae, quae in cingulo, vel humeris Orionis notantur, aliae denique literis graecis exprimuntur. 312. Astronomorum monumenta variarum stellarum mentionem faciunt, quae alio temporis intervallo spectandas se mortalibus praebuerunt, tum vero videri rursus desierunt, quas propterea stellas novas dicunt. Alias mutabiles vocant, quarum nempe apparens magnitudo ita immutata fuit, ut cum ad primae magnitudinis stellas aliquando pertinerent, decrescentes sensim ad sextae magnitudinis stellas referrentur, ac tandem etiam aspectui Eiusmomortalium se penitus subducerent. di stellarum historia ab Astronomis fusius descripta habetur. Unicam recensere iuvat; anno 1572 sub initium novembris in constellatione Cassiopeae stella apparuit, quae magnitudine, & luminis vivacitate syrium ipsum fixarum omnium maxime illustrem superabat. Verum mense decembri anni eiusdem magnitudo illius imminui coepit, dum denique mense martio anni 1574 videri omnino desineret.

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
