# Physica generalis 291

Leopold Biwald, Physica generalis, ARTICVLVS III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/291
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/291

Incognitum. 419. Planetae hi sunt corpora opaca, telluri nostrae similia, quae lucem solis in se incidentem ad tellurem nostram reflectunt. Suadet hoc lumen eorum admodum debile ac pallidum, quod praesertim in Saturno a sole longissime distante facillime animadvertitur. Idem conficiunt Mercurii, & Veneris phases, seu variae apparentiae pro vario eorum ad solem situ, e quibus ad reliquos argumentum ducimus. Sed iam de singulis pauca quaedam adnotabimus. 320.

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
