Latin
ARTICVLVS IV
Leopold Biwald, Physica generalis 295-2
Unproofread scanNot analysed yet
ARTICVLVS IV. De planetarum incolis. Dosteaquam inventis telescopiis de planetarum primariorum figura, maculis, conversione circa axem plurima innotuerunt, quae veteres latebant, illud a Philosophis quaesitum est, an vasta haec corpora a creaturis quibusdam viventibus, ac etiam cogitandi facultate praeditis incolantur: qua de re, quamvis certi nihil compertum habeamus, meam tamen sententiam paucis declarabo. 327. Censeo igitur admodum probabile esse, planetas saltem primarios a viventibus quibusdam, ac etiam ratione praeditis creaturis incoli.