# Physica generalis 296

Leopold Biwald, Physica generalis, ARTICVLVS IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/296
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/296

Probatur ex analogia telluris nostrae, inter quam, & planetas primarios (319) summa est convenientia: ut enim tellus nostra, ita planetae quoque primarii corpora sunt opaca, quae circa solem in orbitis ellipticis convertuntur; rotantur praeterea circum axes proprios, in eorum disco maculae variae, inaequalitates, ac proinde partes aliae eminentes, depressae aliae notantur. Tres eorum, inter quos tellus est, satellites habent, a quibus ambiuntur, & a quibus lux solis in eosdem reflectitur. Quod si igitur sui sunt telluri incolae, planetas quoque aliquo incolarum genere inhabitari admodum probabile est. Et certe, qui terram quidem incolit, planetas vero reliquos incolis destitui existimet, is clarissimo De la Lande comparandus videtur homini, qui gregem ovium a longe conspiciens nonnullas earum intestinis animalium instructas assereret, alias vero non aliud, quam saxa durissima sinu suo complecti. SCHOLION I. Non est, quod novitatis sententia haec arguatur: pluralitatem enim mundorum ab antiquissimis Philosophorum, Pythagoreis nimirum assertam fuisse ex historia philosophica constat. Metrodorus referente Plutarcho eum, qui mundum unicum incolis instructum immenso vacuo innatare censeret, rem aeque absurdam asserere existimabat, quam qui diceret, in vastissimo agro nonnisi unicam tritici spicam excrescere posse. Idem senserunt Xenophanes, Zeno, Anaximenes, Democritus, aliique, quorum catalogum in bibliotheca graeca Fabritii videre licet. SCHOLIONA. E recentioribus Hevelius in eadem sententia fuisse videtur. Cl. Fontanelle de pluralitate mundorum opusculum edidit, quod a styli, & omnigenae elocutionis gratia plurimum commendatur. Hugenius in libro, cui titulus Cosmotheoros idem argumentum tractat.

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
