# Physica generalis 299

Leopold Biwald, Physica generalis, ARTICVLVS V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/299
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/299

Complectebatur enim gradus unus in superficie telluris secundum Fernellum hexapedas 56746, secundum Snellium 55021, secundum Noorwod 57400, secundum P. Ricciolum 62900. Quam incertitudinem omnino sustulit Cl. Picardus ita, ut mensurarum ab eo inde tempore institutarum differentiae vix ultra 10 hexapedas assurgant. SCHOLION 2. Non ingratum illis futurum arbitramur, qui in primo philosophiae anno geometriae, & trigonometriae sedulam operam navarunt, si qua ratione tam magni intervalli mensuram adeo exactam Picardus obtinere potuerit, paucis exponamus. Propositum igitur is hapebat, distantiam duorum locorum a Septentrione ad Austrum 25 leucis dissitorum dimetiri, quod trigonometriae ope ita perfecit: primo dimensus est in via, quae ex Villeuive ad luvisi ducit, lineam rectam 5663 hexapedas longam, hac deinde pro basi assumpta dimensus est angulos binos, A, & C, quorum apex erat in turri vici Brie-Comte Robert. Eam in rem usus est quadrante astronomico radii trium pedum, tubo duplici instructo, fixo uno, altero mobili; horum unum direxit versus molendinum A, ubi baseos mensuratae initium sumpserat, alterum ad campanile B; angulus C, quem tubi hi interceperant, fuit 95 61 557; translata deinde statione in A, tuborumque altero directo in C, altero in B, angulus A inventus fuit 54 4´ 334′, cognitis his angulis cum latere AC invenit latus ABIIOI3 hexapedarum. Latus hoc pro basi secundi trianguli assumpsit, cuius apex in celebri turri vici Monti bery, terminabatur, dimensusque rursum angulos binos, invenit lineam BD hexapedarum 13121: ubi notandum, eandem distantiam ab Academicis Parisinis paucos ante annos hexapedarum 13108 repertam fuisse, quod Cl. De la Lande hexapedae aliquantum longiori, qua suis in dimensionibus iidem usi sunt, tribuendum censet. Ex hac basi tertium, quartumque triangulum formavit Picardus. quorum prius terminabatur in puncto E, alterum in F, ex quibus innotuit, lineam DE esse hexapedarum 8870, lineam vero DF 21658.

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
