# Physica generalis 3

Leopold Biwald, Physica generalis, PARS I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/3

in obiectis ipsis certa vis, seu quantitas motus requiritur, qua si careant, nerveas illas fibrillas, quae quantumvis stupendae subtilitatis sint, aliquantum tamen motui resistunt, haud ita percellent, ut motus ad commune usque sensorium propagetur. Sic fluida subtilissima, aer videlicet tranquillus adeo parum organa nostra commovet, ut hominum vulgus omnino ignoret, se hoc fluido omni ex parte cinctum vivere: sic lucem noctu, quod minore copia adsit, haud percipimus, quae tamen felles, vespertiliones &c. ita perstringit, ut obiecta omnia quam optime distinguant. ado. haec ipsa vis nimium valida, aut intensa esse non debet; secus enim organa ipsa destruit, aut certe obtundit, hebetatque: sic lux nimia copia in oculos incidens, molestissimo sensu nos afficit, indeque est, quod in solem obtutum figere inermi oculo haud possimus. 3tio. quaedam debet esse proportio inter obiecta externa, & sensuum organa, seu ea in figura, aut magnitudine partium, aut quavis earundem affectione posita sit, quod huius loci non est. Ita quae organum olfactus commovent, in organum visus, aut auditus agere non possunt.

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
