Latin
ARTICVLVS V
Leopold Biwald, Physica generalis 30
Unproofread scanNot analysed yet
ARTICVLVS V. De motu corporum per plana inclinata. Planum inclinatum dicitur, quod cum horizonte BD *angulum acutum ADB. efficit. AB altitudo, AD longitudo, BD basis plani audit. Si AD sumatur pro radio, seu sinu toto, AB erit sinus anguli inclinationis plani. 49. Corpus per planum inclinatum descendens partem gravitatis absolutae deperdit. Dum enim per planum descendit, illud simul premit, quae pressio per aequalem plani reactionem destruitur. Haec porro pressio a gravitate corporis ortum habet, pars igitur gravitatis absolutae destruitur. 50. Pars gravitatis absolutae, quam corpus per planum inclinatum descendens deperdit, tanto maior est, quo acutior est angulus inclinationis plani. Enimvero si planum verticale foret, iuxta cuius directionem corpus descenderet, vi gravitatis absoluta, nulla sui parte mulctata, ferretur; quod si incumberet plano horizontali, gravitatem omnem deperderet. Igitur, quo acutior est angulus inclinationis, id est, quo propius ad directionem plani horizontalis acceditur eo plus de absoluta sua gravitate corpus deperdat necesse est. 51. In descensu mobilis per planum inclinatum vis absoluta est ad comparativam, ut longitudo plani ad eius altitudinem. Repraesentet vim absolutam linea CG, quae, si in binas CF, &FG, =CH resolvatur, exponet CF ad AD perpendicularis partem vis absolutae per plani reactionem elisae, CH vero aequalis, ¶llela FG vim comparativam, qua iuxta plani directionem descendere nititur. Erit ergo ob similitudinem triangulorum rectangulorum FCG, &ADB. CG: FG= AD: AB. COR. I. Est quoque vis absoluta ad comparativam, ut sinus totus (48) ad sinum anguli inclinationis.