Latin
ARTICVLVS V
Leopold Biwald, Physica generalis 301
Unproofread scanNot analysed yet
Ita enim illi statuerunt; gradus hos eiusdem fore magnitudinis, siquidem figura terrae exacte sphaerica fuerit: facile enim intelligitur, posita aequali ubivis convexitate, ab aequatore polum versus progredienti aequale spatium percurrendum esse, ut polus uno supra horizontem gradu attolli videatur. Quod si vero terra versus polos depressa, ac proinde magis convexa sit prope eosdem polos, longiore intervallo procedendum erit, ut polus gradu uno altior appareat, quam prope aequatorem; contrarium evenire deberet, si terra sub aequatore depressa, sub polis vero protuberans foret. Voti huius sui compos facta est Academia: iussu enim, &liberalitate Regis Christianissimi Academicorum nonnulli ad aequatorem, alii ad terras polo boreali propinquas profecti sunt, ex quorum dimensionibus innotuit, graduum magnitudinem polos versus augeri, ac, quod inde consequitur, figuram terrae esse sub aequatore prominentem, sub polis vero depressam. SCHOLIONI. Idem confirmant experimenta pendulorum superius, (loc. cit.) relata. SCHOLION 2. Principio quidem communis Gallorum opinio fuit, graduum magnitudinem aequatorem versus crescere. In quam sententiam inducti fuerunt a dimensionibus, quas in Gallia Cassinus instituit. Verum re accuratius examinata compertum est, ex Cassinianis illis mensuris certi nihil erui posse. Dimensiones subsequis temporibus institutae sequentes graduum magnitudines exhibuerunt. 1) A Maupertuisio sub polari circulo hexap. a) Ab eodem intra Parisios, &Ambianum in latitudine 48', 50′ hexaped. 3) A Chazellio in latit. 450, 421, hexap. 4) A Cassino, &Caillio in latit. 43, 315, hexap. 5) A Boscovichio, &Mairio in lat. 435, 14 hexap. 56979. 6) A Condaminio, &Bouguerio sub aequatore hex. 56753. SCHOLION 3. Ex tabulae huius inspectione illud facile colligitur, figuram terrae haud esse eiusmodi, qualis posito homogeneo partium omnium textu esse deberet, graduumque magnitudinem lege certa haud crescere. Id quod particularibus locorum circumstantiis tribuendum censent Academici Parisini, aliique Physici recentiores.