# Physica generalis 302

Leopold Biwald, Physica generalis, ARTICVLVS V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/302
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/302

Praecipue vero observationes in vicinia vastissimorum montium institutae, ob eorundem montium attractiones, per quas perpendicula instrumentis astronomicis appensa a verticali situ dimota fuere, turbationes quaspiam passae sunt. Ita certe Bouguerius, & Condamine, uti supra retulimus, dum prope vastissimum montem Chimboraco altitudines stellarum metirentur, perpendiculum 8′′ ab huius montis massa attractum fuisse notarunt. PP. Boscovich, & Le Maire cum gradum meridiani in Italia deprehendissent complecti hexapedas 56979, qui spectatis mensuris prope aequatorem, & polos captis 57110 hexapedarum esse debebat, simili causae defectum hunc tribuerunt: termini enim stationum, inter quas eorundem dimensiones interiacebant, in una quidem extremitate ex parte septemtrionali, in altera vero ex parte meridionali montium appenninorum fiti erant, a quorum attractionibus perpendicula a situ verticali dimota observationes iis in locis factas aliquantum turbasse suspicantur. Idem evenisse in observationibus prope Perpignanum habitis ob attractionem montium Pyraeneorum existimat Cl. La Caille. SCHOLION 4. Newtonus ex legibus attractionis mutuae figuram terrae sub aequatore protuberantem, sub polis vero depressam deduxit. Demonstravit enim, terram, siquidem corpus fluidum, & homogeneum foret, ob diurnam circa axem conversionem induere debere figuram ellipsoidis sub polis compressae, cuius axis minor foret 315 diametro aequatoris. Eandem propositionem uberius declararunt, demonstraruntque Mac-Laurin, Clairaut, Ditlenberg, Bouguer, Boscovich, aliique, Quod "vero telluri, si tota fluida esset, contingeret, id etiam, „ait Cl. Mac- Laurin, nunc in ea locum habet, etsi alia "sit eius conditio. Etenim si firma, atque solida illius „portio exposita figura destitueretur, & globosa tantummo"do esset, oceanus per totum undique tractum sub aequa"tore diffusus regiones polares, pluribus passuum milli"bus super aquarum superficiem eminere sineret, cum ta„men eas non magis supra libellam oceani attolli videa"mus, quam continentis partes aequatori subiectas. Ce„dit igitur hoc quoque ad immortalem Newtoni gloriam, "& mutuarum virium theoriae confirmationem, quod eam „telluris figuram a priori, sive ex ipsa theoria Newto"nus eruerit, quam & pendulorum experimenta, & insti„tutae eum in finem dimensiones confirmarunt.

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
