Latin
ARTICVLVS V
Leopold Biwald, Physica generalis 303
Unproofread scanNot analysed yet
SCHOLION 5. Veterum nonnulli terram undique complanatam, &in orbem diffusam esse existimarunt: eam vero ad sensum rotundam, seu sphaericam esse dubitari nequit. Nam 1) ab aequatore alterutrum polum versus progredienti stellae quaepiam ante non visae conspiciuntur, aliae disparent. 2) Umbra terrae, quam luna eclipseos tempore subit, circularis est. 3) Qui mari ex portu discedunt, infimas aedium partes primo, turrium vero apices ultimo visui suo eripi animadvertunt. Neque montium undique exstantium altitudines, valliumque depressarum cavitates figurae ad sensum sphaericae quidquam obstant, hae enim inaequalitates cum vastissima terrae mole comparatae ad sensum nullae sunt.