# Physica generalis 303-2

Leopold Biwald, Physica generalis, ARTICVLVS VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/303-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/303-2

ARTICVLVS VI. De Sole. 330. Quoniam planetas primarios, inter quos tellurem quoque nostram retulimus, circa solem revolvi diximus, de eo iam dicendum nobis quidpiam est. Ac primo quidem de natura eiusdem, qualis ea sit, quaeritur. Videtur igitur Sol esse globus quidam vastus, maxima ex parte inflammatus. Ac primo quidem Solem esse corpus physice saltem rotundum ex observationibus, praecipue macularum eiusdem, de quibus paulo inferius sermo erit, constat. Erant quidem Astronomorum nonnulli, qui axem Solis a diametro eiusdem aliquantum differre censebant, verum res ea ambigua est, quamvis ex conversione eiusdem circa axem figura ad polos aliquantum compressa non immerito argui videatur. Solem maxima ex parte inflammatum esse ex eo conficitur, quod terrestria haec corpora nostra, maximo licet intervallo a se remota calefaciat, ac expandat. Radii praeterea eiusdem in angustum spatium coacti metalla fundunt, ligna licet viridia, ac humentia inflammant, eosque omnes effectus edunt, qui nonnisi violentissimo igni adscribi possunt.

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
