# Physica generalis 304

Leopold Biwald, Physica generalis, ARTICVLVS VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/304
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/304

SCHOLION. Solem constare ex purissimo igne, sive fluido subtilissimo, quod motu perturbato, ac concitatissimo agitetur, Cartesianorum nonnulli docuerunt. Verum repudianda est haec sententia; ex phaenomenis enim macularum solarium recte arguitur, esse in Sole non modos partes heterogeneas, verum etiam partes solidas, ve hementissimique ignis actioni, qui in Sole nunquam non praesto est, resistentes. 331. In Solis disco telescopiis inspecto nonigricantia irregularis tantur spatia quaedam figurae, quas Astronomi recepto iam nomine Harum phaenomena maculas solares vocant. sequentia Astronomorum industria innotuerunt. 1) Maculae aliquae sunt perquam fuscae, figuraeque incertae. 2) aliae sunt coloris pallidi, nebularum, vel vaporum instar, qui atras illas, maioresque maculas frequentes ambiunt. 3) Maculae hae in superficie Solis, vel prope eandem describunt lineas, iam curvas, iam rectas circa Solem, videnturque periodum circa Solem describere diebus 27, 12. 20′ 4) Tempus, quo maculae hae in Solis disco nobis obverso conspiciuntur, fere aequale est illi, quo post Solis discum latent. 5) Maculae hae iam crescunt, iam decrescunt, videntur etiam in vapores solvi, aut repente penitus didisparere.

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
