# Physica generalis 307

Leopold Biwald, Physica generalis, ARTICVLVS VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/307
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/307

Ita enim facile intelligetur, cur maculae hae aliquando in conspectum se dent, alias conspectui eripiantur, cur figuram tantopere mutent, cur in eadem solaris disci parte denuo conspiciantur, cur tam regulares motus habeant, &c. SCHOLION I. P. Scheinerus, & Hevelius praeter maculas solares recensent etiam partes quasdam Solis caeteris lucidiores sibi conspectas aliquando esse, quas faculas appellant. Verum hae faculae, uti etiam maculae illae. quae nebularum instar coloris albicantis esse videntur, aliud non sunt, quam solidarum illarum massarum apices quidam, qui nonnisi strato tenuissimo fluidi ignei teguntur. SCROLION S. Maculas solares primus detexit P. Scheinerus e S. I. Matheseos in Universitate Ingolstadiensi Professor. Cum enim mense Martio anni 1611 Solem lustraret, in eiusdem disco maculas variae magnitudinis conspexit, & quibusdam e discipulis suis spectandas exhibuit. Ausus tamen haud est (quae fuit temporum illorum iniquitas) in publicam lucem evulgare observationes has suas, verum eas concredidit Welsero civi Augustano, qui publicae eas luci exposuit anno 1612 editis literis tribus a Scheinero ea super re ad se datis, suppresso Scheineri nomine, addita tamen epigraphe Apelles post tabulam. Anno 1619 Galileus de iisdem maculis solaribus quaepiam scripsit, in quibus Scheinerum plagii literarii accusat; verum Scheinerus in opere magno, cuius evulgandi facultatem anno 1726 denique nactus est, Galileum ita refutat, ut ab omnibus astronomis inventi huius gloria Scheinero tribuatur. 333. Ex earundem macularum phaenome. Converfo Solis cirnis illud quoque consequitur, Solem circa ca axem. axem proprium converti. Cum enim maculae secundum communem omnium sententiam a Solis superficie haud procul absint, imo secundum nostram sententiam sint ipsae partes solidae massae solaris prominentiores, conversio macularum reapse Solis ipsius circa proprium axem conversio est, quae ab occasu in ortum peragitur, & comparate ad terram nostram absolvitur fere intra dies 27, 122, 20′: axis porro ille, circa quem Sol convertitur, ad planum eclipticae, in cuius foco Solem existere inferius dicemus, inclinatur sub angulo graduum 7, 30′.

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
