# Physica generalis 31

Leopold Biwald, Physica generalis, ARTICVLVS V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/31

52. Motus corporis per planum inclinatum est uniformiter acceleratus. In quacunque enim parte plani inclinati constituatur corpus, triangulum CFG idem semper erit, ac proinde vis comparativa eadem semper manet, aequalibus proinde temporibus celeritatem mobilis aequaliter auget; illud proinde motu uniformiter accelerato descendit. COR. I. Omnia igitur, quae de motu uniformiter accelerato demonstrata sunt, descensui corporum per plana inclinata conveniunt. Inter quae illud praecipue notandum, corpus per planum inclinatum descendens, eam in fine motus nancisci velocitatem, qua mutata directione; motu uniformiter retardato ad altitudinem assurgere queat aequalem illi, ex qua descenderat. 53. Celeritas, quae descendendo per planum inclinatum AD acquiritur, est ad eam, quae eodem tempore obtineretur lapsu perpendiculari, ut AB ad AD. Cum enim vis acceleratrix maior maiorem, minor vero minorem celeritatem eodem tempore efficiat; vires vero sint ut AB ad AD, (51) celeritates tanquam effectus causis proportionales in eadem ratione erunt.

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
