# Physica generalis 312

Leopold Biwald, Physica generalis, ARTICVLVS VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/312
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/312

Accedit, quod ductis ex Sole ad Cometas radiis, radius Cometarum vector describat areas temporibus proportionales, quod iterum argumento est, eosdem circa Solem revolvi. 2) Cometae moventur in orbitis ellipticis admodum excentricis, quarum pars inferior Soli proxima ad curvaturam parabolae proxime accedit. Enimvero cum Cometarum orbitas, qua parte ii nobis conspicui sunt, pro parabolis habuissent Astronomi, admirabilem inter calculos, & observationes consensum repererunt. Ostendit vero Newtonus, partem inferiorem ellipseos admodum prolongatae a curvatura parabolae valde parum abesse. Quamobrem cum praeterea iam certum sit, Cometas peracta revolutione iterum reverti, eosdem in lineis curvis in se ipsas redeuntibus, atque adeo in ellipsibus ferri est necesse. 3) Cometae per varias coelorum regiones vagantur, neque Zodiaco, quo planetarum reliquorum orbitae continentur includuntur. 4) Motus eorundem iam directus, sive secundum ordinem signorum, iam retrogradus est. Ita sane Cometa anni 1556, postquam contra ordinem signorum sat longo tempore progressus fuisset, directus esse coepit. Cometae anni 1569 & 1582 principio directi, deinde retrogradi fuere. 5) Cometae nonnunqum ad Solem proxime accedunt: certe Cometa anni 1680, cum ad perihelium pertigit, centies sexagies ac sexies Soli propior fuit, quam terra nostra. 6) Altitudo eorundem, seu distantia a terra eiusmodi est, ut in planetarum regionibus versari videantur, quod Astronomi arguunt ex defectu parallaxeos in sensus incurrentis, quae tamen in Luna admodum notabilis est. SCHOLION. Cometas peracta circa Solem revolutione iterum reverti, seque nobis spectandos praebere, res est extra omnem controversiam iam posita. Primus, qui hunc Cometarum reditum praedicere ausus est, fuit Cl.

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
