Latin
ARTICVLVS VI
Leopold Biwald, Physica generalis 314
Unproofread scanNot analysed yet
Mutuae huius corporum coelestium actionis rationem iam habuit Halleius, Newtoni principiis innixus, cumque animadvertisset Cometam hunc anno 1681 Iovi perquam vicinum fuisse, a Iovis attractione provenire posse existimavit, ut reditus eiusdem ad initium usque anni 1759 retardetur. Cl. vero Clairaut suppeditatis sibi a Cl. de la Lande calculis astronomicis, vires, quas Saturnus, &Iupiter intervallo annorum 150 in Cometam hunc exercuere, ex mutua virium theoria definire aggressus est succesu tam prospero, ut reditus Cometae nonnisi mense unico a tempore quod ex calculis his celeberrimus Clairaut eruerat, differret, quod &ad insignem nominis eius gloriam, &theoriae Newtonianae commendationem, &confirmationem maximam cessit. Galli, ut tanti viri nomen apud posteros perennaret, Cometam hunc planetam septimum, &Clairautium passim compellarunt. 340. De natura Cometarum varia senserunt Physici. Peripatetici Aristotele duce Cometas pro vaporum, &exhalationum congerie in atmosphaerae nostrae partem superiorem elata habuerunt, atque colorem eorundem, caudam, comamve cura maiori quam motus scrutati sunt. Cometa, cuius pallidus esset color, lethales morbos praesagiebat, color eiusdem ruber febres inflammatorias, fulvus mortem Principis cuiusdam, caerulescens siccitatem, sterilitatem, famemque praenunciabat. Neque erat maioris momenti eventus, quem ComeVerum senta praecursor non annunciasset. tentia haec refutari vix meretur. Illud indicasse sufficiat, defectum parallaxeos sensibilis argumento esse, Cometas ultra Lunam a terra remotos esse, motus item eorum admodum regulares, item persistentiam in Solis vicinia eosdem a vaporum, sine lege vagantium congerie satis discernere.