Latin
ARTICVLVS VI
Leopold Biwald, Physica generalis 316
Unproofread scanNot analysed yet
Docet vero vortices hos oriri, dum planetae aetherem, sive materiam subtilem inter eos interceptam vi perquam magna comprimunt, eum in modum, quo in fluviis vortices generari conspicimus, dum aqua per pontium iuga transiens fortissime undique comprimitur. His porro vorticibus ea omnia convenire censet, quae in Cometis Astronomi notarunt, motus praecipue regulares in lineis curvis parabolicis, quas vortices hi describunt ob vim proiectilem, quam iis imprimunt vortices bini planetarum duorum propinquorum, &vim gravitatis, qua in Solem vortices hos ferri docet. Verum sententiae huic obstat 1) quod ea supponat existentiam aetheris, &vorticum, contra quam iam argumenta quaedam superius 300) deprompsimus, alia inferius referemus. 2) Divisio illa Cometarum in sublunares, &superlunares arbitraria prorsus est, illique globi ignei, quos meteora quaedam esse, sive vaporum in atmosphaera nostra collectorum, atque accensorum congeriem in particulari physica docebimus, nullo iure Cometae appellantur; estque inter hos, &Cometas illud essentiale discrimen, quod globi hi regulares motus nullos habeant, neque absoluta periodo aliquando redivisse notati sint. 3) Illa vorticum generatio, modusque, quo vis proiectilis iisdem, &gravitatis tribuuntur, hypotheseon, sive suppositionum haud toleranda est congeries. 4) In authoris huius systemate Cometae paraboias, non vero ellipses sive lineas curvas in se ipsas redeuntes describunt, quod adversatur reditui Cometae anni 1759, quem nemo Astronomorum (qui soli in materia hac iudices esse possunt) in dubium vocat, ipseque systematis huius author sui velut immemor his verbis profitetur, (Physique du Ciel L. 1. pag. 280) „Primarium eorum fundamentum, qui Come„tas planetis adnumerant, illud est, quod „complures Cometae absoluta periodo se rur„sum spectandos praebuerint.