# Physica generalis 317

Leopold Biwald, Physica generalis, ARTICVLVS VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/317
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/317

Hunc quidem „reditum Cometarum admitto, qui solidissime „ comprobatus iam est; Cometa enim anni „1682, cuius reditum Halleius praedixit, Clai„rautius vero pro mense Aprili anni 1759 prae„nunciavit, de Cometarum reditu dubitare nos „iam haud sinit. Sed quomodo ista cum orbitis parabolicis, quas disertis verbis author idem Cometis omnibus tribuit, conciliari possint, ipse viderit. 5) Hic vero ipse Cometarum reditus, ex quo corporum horum per plura saecula, quin ab ipso mundi exordio continuata existentia eruitur, vorticum illud systema evertit, quandoquidem tantorum annorum intervallo vortices isti ob diversos respectu planetarum, Solisque, atque eorundem vorticum situs, mutationes varias subire debuissent, quod in systemate hoc negari tanto minus potest, cum ipsa vorticum horum existentia vicinorum vorticum actioni tribuatur. 343. Dicendum igitur, Cometas esse corpora solida, opaca, mundo coaeva, ac proinde genus aliquod planetarum. Non enim alia sententia Cometarum phaenomenis supra expositis satisfacit.

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
