Latin
ARTICVLVS V
Leopold Biwald, Physica generalis 32
Unproofread scanNot analysed yet
54. Spatium oblique percursum est ad spatium, quod eodem tempore absoluta gravitate lapsu libero conficeretur, ut AB ad AD* vel ut AB: AC* Demonstratio eadem est, quae prioris. 55. Si ex angulo recto B *demittatur BD ad AC perpendicularis, AD designabit spatium, quod descensu obliquo describeretur eodem tempore, quo lapsu libero corpus ex A veniret in B. Erunt enim (elem. 561) triangula ABD, ABC similia, ac proinde AD: ABZAB: AC. Est autem per num. praec. spatium oblique descendendo percursum, ad spatium eodem tempore lapsu libero confectum pariter ut AB ad AC, ergo AD est ut spatium obliquo descensu percursum tempore eodem, quo lapsu libero AB conficitur. COR. I. Dum ergo corpus ad quodvis punctum D plani inclinati AC vervenit, si quaeratur spatium, quod eodem tempore lapsu perpendiculari confecisset, ex puncto D. erigatur perpendicularis DB, quae in linea AB determinabit punctum quaesitum B. COR. 2. Si sit aliud planum inclinatum AFB, atque ex patet, spatium B demittatur perpendicularis ad AE, BE, quoque AE eodem tempore percurrendum oblique, quo AB lapsu libero percurritur. COR. 3. Igitur AD in plano ABC, &AE in plano ABF eodem tempore percurruntur. COR. 4. Cum igitur in Circulo AB anguli omnes ad O (elem. 468) recti sint, patet, chordas omnes AO, vel BO eodem tempore percurri. Percurruntur enim omnes