# Physica generalis 323

Leopold Biwald, Physica generalis, ARTICVLVS VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/323
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/323

348. Circa tellurem nostram Luna, eius dem satelles movetur, sed de hac articulo sequente pluribus agendum. Illud universim notandum, satellites hos omnes esse corpora solida, opaca, planetis primariis similia. Moventur enim circa primarios in orbitis fere circularibus ad planum orbitae primarii inclinatis, dumque ante discum primariorum transeunt, maculae nigrae instar apparent, quod ipsum in Mercurio, & Venere ante Solis discum transeuntibus usuvenire Astronomis cognitum est. SCHOLION I. Satellites Saturni massam habent adeo exiguam, tamque magno a nobis intervallo removentur, ut nonnisi aegerrime, & per tubos maximos conspici queant. SCHOLION2. Satellitem Martis conspexisse sibi visus est Cl. Fontana, verum satellitem hunc vel stellam fixam quandam Marti propinquam, vel opticam illusionem fuisse Astronomi ostenderunt. SCHOLION 3. Simile quid evenisse videtur Astronomis Gallis, qui in postremo Veneris per discum Solis transitu satellitem eiusdem deprehendisse sibi visi sunt, cuius & tempus periodicum, & locum nodi ascendentis determinarunt; ostendit vero P. Maximilianus Hell speculae Astronomicae Caesareo-Regiae Vindobonensis Praefectus, satellitem hunc aliud rursus haud esse quam opticam illusionem, ex certo quodam oculi situ provenientem, docetque modum, quo id genus satellites omni, quo libuerit tempore, conspici queant. SCHOLION 4. Quae ad Iovis, Saturnique satellitum diametros, & tempora periodica attinent, tabella sequens exhibet. SYSTE

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
