Latin
SYSTEMA IOVIS
Leopold Biwald, Physica generalis 325-2
Unproofread scanNot analysed yet
ad DiameDiametrum Iovem. trum TelIovis. luris. PT. M. IZ. ANNVLVS SATVRNI. SYSTEMA SATVRNI. Diameter nauiginis creDimen Tempus perio rioris annuli 24. SeOrbitradicum circa cunda. rium. Saturnum. Diameter marginis interioris annuli 30. Secunda. Inclinatio plani huius annuli ad Eclipticam 23. ARTICVLVS IX. De Luna. 349. Quae ad Lunae magnitudinem, distantiam a terra, tempus revolutionis periodicae attinent, in tabella numero 318 adnexa exhibuimus. Est vero Luna corpus opacum, proxime sphaericum, id quod fortassis lentissimae eiusdem circa axem convertioni tribuendum est. Opacum esse Lunae corpus ex eo recte arguitur, quod pro vario eiusdem respectu Solis, terraeque situ iam pleno orbe refulgeat, iam vero pars tantum disci eiusdem radiis solaribus collustrata conspiciatur: quae variae eiusdem apparitiones phases ab Astronomis vocantur, ad quas rectius intelligendas sit *Sol in S, terra in T, ABCD orbita Lunae, quam circa terram describit. Quod si Luna fuerit in puncto A, tota Lunae illustratae facies terrae obvertitur, &a terricolis spectatur quo casu dicitur esse plenilunium, &Luna respectu Solis dicitur esse in oppositione, cum a spectatore terrestri in hoc casu Sol, &Luna ad opposita coeli puncta referantur. Cum ad B pervenerit Luna, illuminatus semicirculus MPN totus terrae non obvertitur, sed pars MP aspectui nostro subducitur, Lunaque gibbosa apparebit, eritque ea phasis, quae in figura 107* per B denotatur. Luna ad C delata, angulus CYS rectus est, &illuminati disci MPN pars media e terra videtur, &Luna dimidiata apparet, ut in C fig. 107, tumque bisecta, seu dichotoma dicitur. In hoc situ Sol, &Luna quadrante circuli a se invicem distant, diciturque Luna esse in aspectu quadrato, seu in quadratura. Luna ad D progrediente disci illuminati MPN portio exigua PN terrae obvertitur, disci vero terrae obversi OMP pars maxima ON tenebrosa manet, ac proinde ob Lunae figuram sphaericam, &apparenter planam pars illustrata velut in cornua curvata videbitur, eritque phasis e terra spectata, qualem fig. 107. in D exhibet. Postquam vero Luna ad E pertigerit, nulla illustratae faciei pars e terra spepactabitur, verum pars obscura tota terrae obvertetur, eritque tunc novilunium, &Luna respectu Solis dicitur esse in coniunctione, quandoquidem in hoc situ Luna &Sol a spectatore terrestri ad idem coeli punctum referuntur.