# Physica generalis 327

Leopold Biwald, Physica generalis, SYSTEMA IOVIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/327
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/327

Has itaque fuscas maculas Cl. Keil (in Introduct. ad ver. physic.) censet constare materia minus candicante, quam est ea, quae in partibus asperioribus conspicitur. SCHOLION a. Illud deinde a nonnullis quaeritur, an montes in Luna notabilis altitudinis occurrant, quorum existentiam suadere videntur maculae illae mutabiles, quas pro montium illorum umbris habendas esse complures existimant. Montes igitur in Luna dari Cl. Keil ita probat (in opere citato), Si nullae in Luna exstiterint eminen"tiae, sive partes reliquis altiores, linea recta in dicho"tomia, aut elliptica in reliquis phasibus semper dister„minaret confinia lucis, & umbrae. Verum si tubo opti"co aspiciatur luna, confinium illud in nulla regulari li"nea, sed dentatum, serratum, multisque anfractibus in"tercisum apparet. Quin etiam in tenebrosa Lunae facie 5, partes aliquae a confinio non multum distantes cernun"tur Solis luce illustratae, & die circiter quarto post no"vilinium in tenebrosa Lunae facie quaedam cuspides lu„minosae, tanquam scopuli, aut parvae insulae apparent, „quae non multum a confinio illustratae, & tenebrosae "partis distant; aliae item dantur illuminatae parti adhae"rentes areolae, paulatim formam, figuramque cum lu"mine crescente mutantes, donec parti illustratae omni "ex parte annectantur, & cum locis vicinioribus lumine "prorsus imbuantur. Mox quamplurimas iterum novas "in illa tenebrosa parte orientes cernimus, & in locum "antecedentium succedentes. Contrarium autem accidit „in phasibus Lunae decrescentibus, ubi lucidae areolae, „ quae nunc confinio, & parti illustratae adhaerent, pau"latim avelluntur, & confinio relicto diutius tamen con"spiciuntur, quod impossibile foret, nisi areolae illae essent "partibus reliquis altiores, ut Solis lux illas stringeret.

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
