Latin
SYSTEMA IOVIS
Leopold Biwald, Physica generalis 328
Unproofread scanNot analysed yet
„Punzed by Goo gle "Puncta itaque illa, extra lucis confinium micantia, sunt "cuspides, &vertices praealtorum montium, quae cum "altiora sunt, quam reliqua loca vicina, citius a Sole „illustrantur, seriusque ab illius lumine subducuntur. "Praeterea multae nigricantes maculae in parte illumina"ta conspiciuntur, quae sunt ingentes cavitates, seu ca"vernae, in quibus cum Sol illas oblique irradiat, eius"que lux limbum externum tantum attingit, profundio"res partes obscuriores manebunt: at Sole ascendente "plus lucis hauriunt, &quo altius super illas attollitur "Sol, eo vallium umbrae se magis comprimunt, brevio"resque evadunt, usque dum Sol punctum attingit ver"ticale, quo tempore totam illustrat cavernam, umbra "penitus evanescente, &praedictae valles aeque clare, "ac montium vertices conspiciuntur, imo multo illis lu"cidiores. Lunae itaque superficies praeruptis monti"bus, profundissimisque vallibus ubique scatet. Eodem in loco Clarissimus ille author docet, qua ratione montium illorum altitudinem dimetiri spectatori terre stri liceat, contenditque lunares illos montes terrestribus nostris longe excelsiores esse. Verum qui contra sentiunt, his fere argumentis pugnant. Primo enim asserunt, dum in solari eclipsi Luna Solis discum tegit, nulla in limbo eius inaequalitas, nulla asperitas animadvertitur. Secundo, notum est Astronomis, stellas fixas, ipsosque planetas a Luna aliquando tegi, sive occultari, quo casu, cum limbum Lunae subeant directione valde obliqua, deberent post immersionem saepe iterum subito emergere, subitoque iterum immergi, siquidem in lunaris disci margine hiatus quidam forent, per quos aspectus pateat, quod tamen a nemine Astronomorum observatum fuit. SCHOLION 3. P. Boscovich, ut adversantes has sem tentias conciliet, statuit, in superficie Lunae montes quidem, vallesque quamplurimas occurrere, ipsam vero Lunam uidique ambiri fluido quodam homogeneo, pellucido, ac ultra altissimorum montium cacumina assurgente. In fluidi huius laevissima superficie censet nobis apparere umbrarum, &cuspidum inaequalitates ope refractionis infra ipsam demersas, ipsum autem fluidi huius limbum glaberrimum nobis videri. Hoc certe fluido admisso omnes lunaris nuclei prominentiae perquam distinctae, &ad extremum usque marginem protensae, ipse tamen margo, per quem luci transitus haud conceditur, erit prorsus aequabilis: stellae fixae ac planetae post Lunae discum transeuntes ab ipso hoc fluido occultabuntur, nulli adeo hiatus erunt, per quos, vel ante, vel post plenam imuum Hanc opinionem suam mersionem conspiciantur.