# Physica generalis 329

Leopold Biwald, Physica generalis, SYSTEMA IOVIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/329
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/329

illustrat exemplo obvio „Si quis, inquit, experimen"tum eiusmodi instituere velit, in quo nuclei ut"cunque scabri, & Soli expositi inaequalitates omnes, "& umbras in superficie quadam externa ita veluti depi"ctas videat usque ad extremum marginem, ut tamen "margo ipse politissimus, & laevissimus sit, is debet am"pullam vitream in externa superficie laevem in interna "asperare inductis sulcis, & excavatis foveolis, tum li"quore colorato, vel tenuissimo implere pulvere, qui Videbit enim nullam „se intra ipsas cavitates insinuet. "oculo apparere crassitudinem vitri, inaequalitates vero, „ & umbrae usque ad extremum marginem in illuminatio"nis limite se prodent, sed margo ipse politissimus apQuo tamen "parebit, ac, ut dicimus, terminatissimus. "experimentum ipsum succedat melius, cavendum, ne " externa obiecta, ad latus sita, & satis lucida per refle„xionem exhibeantur, factam circa marginem, quod qui"dem evitabitur facile collocato ad latus nigro panno. „ 351. Illud etiam a Physicis, Astronomisque quaeritur, an Lunae fluidum aliquod omni ex parte circumfusum sit, ad eum modum, quo terraqueum nostrum globum aër, omnisque generis particulae in eum evectae ambiunt. Qua in re P. Boscovich sententia est, Lunam non habere atmosphaeram nostrae si-An Luna atmomilem. Argumenta, quibus id probet, tria sphaeram in dissertatione, quam de Lunae atmosphaera habeat? scripsit, depromit. Ac quidem 1) si Lunam atmosphaera cingeret, nostrae similis, in fixarum planetarumque occultationibus variae, eaeque constantes notari deberent loci, temporis figurae, coloris mutationes.

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
