Latin
ARTICVLVS V
Leopold Biwald, Physica generalis 33
Unproofread scanNot analysed yet
Est ergo AC: AB, ut quadratum temporis, quo percurritur AC ad quadratum temporis, quo percurritur AD, sive AB, ac proinde AC: AB ut ipsa tempora. COR. Si plura eiusdem altitudinis plana AC, AF inter se comparentur, tempora, quibus singula percurruntur, sunt ut eorum longitudines. Est enim tempus per AC, ad tempus per AB, sicut AC ad AB; item tempus per AF, ad tempus per AB, sicut AF ad AD (praec.) ergo tempus per AC ad tempus per AF, sicut AC ad AF. 57. Celeritas, quam corpus habet in fine descensus per planum inclinatum, est aequalis illi, quam habet in fine descensus per ipsam plani altitudinem. Cum enim celeritas in motu accelerato sit aequalis VT (47. Corol. 8) hic vero ratio vis respectivae ad absolutam =AB: AC (51) ratio vero temporum ut AC: AB, (56) erit celeritas in C =AB. AC, in B vero aequalis AC. AB, quae est ratio aequalitatis. COR. I. Eodem modo ostenditur, celeritatem in F fore aequalem celeritati in B. Hinc universim celeritates omnes ex eadem altitudine labendo acquisitae aequales erunt. COR. 2. Eadem est celeritas corporis ex A in D perpendiculariter decidentis, quae foret, si ex A in B, inde vero ex B in C oblique descenderet. Est enim celeritas quam acquireret descendendo oblique per EC aequalis illi, quam acquireret descendendo per AD; eadem ergo quoque erit, si initio per AB, tum vero per BC descendat. COR. 3.