Latin
SYSTEMA IOVIS
Leopold Biwald, Physica generalis 332
Unproofread scanNot analysed yet
„SCHOLIONI. Hanc suam atmosphaerae lunaris comprobationem a celeberrimis Astronomis le Monier, &de la Lande adoptatam fuisse, idem author refert, acerbeque quaeritur, inventi huius gloriam a viris istis doctissimis ereptam sibi fuisse. Notandum igitur, in solenni Academiae Parisinae congressu 17 Aprilis anni 1765 celebrato Cl. le Monier dissertationem quampiam protulisse, in qua de eclipsibus in genere, speciatim vero de eclipsibus annorum 1737. 1748, 1764. &1765 agit, in qua dissertatione innuit, refractioni radiorum in atmosphaera lunari factae tribuendum esse, quod annulus ille lucidus in eclipsi anni 1764 observatus longiori tempore conspectus fuerit, quam spectatis calculis astronomicis videri debuisset. Cl. item de la Lande in ephemeridibus astronomicis ad annum 1767 mentionem facit dissertationis cuiuspiam a Cl. Seiour Academiae Parisinae exhibitae, in qua author hic ostendit, calculos eclipsium solarium cum observationibus Astronomicis multo accuratius consentire, si supponatur radios solares prope Lunam transeuntes inflecti, &ad radium, qui ex centro Lunae ad oculum nostrum ducitur propius accedere quam inflexionem 44′ esse docet. Monet vero CI. de la Lande diffractionem Newtonianam effectum prorsus oppositum producere debere, quamobrem haec inflexio radiorum Solis ex eiusdem mente haudquaquam diffractioni illi, verum refractioni atmosphaerae lunaris tribuenda foret. Illud denique addit, hinc consequi, ut atmosphaera Lunae atmosphaera terrestri mille vicibus ra rior sit, mirandum itaque haud esse, quo eadem ab Astronomis, Physicisque animadversa hactenus haud fuerit. Horum igitur testimonio sententiam suam plurimum confirmari censet Cl. Perriere, quamvis effectum atmosphaerae lunaris multo maiorem esse debere, talem nempe, qualem ex eodem authore n. 352. retulimus, acerrime contendat. SCHOLIONE.