# Physica generalis 334

Leopold Biwald, Physica generalis, SYSTEMA IOVIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/334
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/334

Capto autem experimento ostenderunt, binos priores observatores luminis refractione per vitra decipi potuisse; cum enim facta maiore vitri obiectivi apertura lumen planetae per vitri margines admisissent, similes & ipsi colores viderunt, dum ob obliquum tubi situm radii in colores dividebantur. SCHOLION 5. Erat quoque, qui corruscationes quaedam fulguribus, qui in atmosphaera nostra aliquando notantur, similes prope Lunam conspexisse sibi visus est; verum observatio haec, quae in causas diversas alias refundi potest, apud neminem Astronomorum fidem invenit. 353. Quod si igitur argumenta in utramque partem prolata in examen vocentur, videtur nihil certi de Lunae atmosphaera statui adhuc posse, sed exspectandum, donec & eclipsium solarium, & occultationum observationes plures, in quibus Astronomi phaenomenorum eiusmodi specialem rationem habeant, certius quidpiam ea de re nos doceant. 354. Lunam circa proprium axem converti Astronomi censent, idque ex eo deducunt, quod eandem constanter faciem terrae obvertat. Istud enim fieri haud posset, nisi tempore eodem, quo suam circa terram periodum absolvit, circa proprium quoque axem revolveretur. Declaratur istud exemplo hominis circa punctum aliquod in circulo ambulantis, qui ut faciem suam in punctum illud continuo convertat, corpus quoque circa axem suum pariter convertere debebit, secus enim omnes extimae corporis partes puncto illi obverterentur. Ita pariter Luna circa terram revoluta nisi illo vertiginis motu gauderet, omnes successive superficiei suae partes spectandas praeberet, atque aliae identidem Lunae maculae in conspectum nostrum venirent.

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
