Latin
ARTICVLVS X
Leopold Biwald, Physica generalis 336
Unproofread scanNot analysed yet
Dum quis coelo sereno in campo papotente obtutum in obiecta omnia circum sita defigit, facile observat, visum planitie quadam circulari terminari, quae obiecta spectabilia ab iis disterminat quae conspici nequeunt; Astra item omnia supra hunc circulum elata tamdiu oculis se exhibent, quamdiu supra illud planum in coelo gyrant, videri vero desinunt, si ad occasum vergentia infra illud demergantur. Peripheria plani huius circularis horizon, seu circulus terminator dicitur. 356. Horizon iste, de quo nobis sermo fuit, sensibilis, seu physicus dicitur, cui si concipiatur alius circulus parallelus per terrae centrum transiens, erit is horizon rationalis, seu mathematicus. 357. Puncta duo, a quibus singula horizontis puncta quadrante circuli removentur, poli eiusdem nominantur. Horum punctorum unum, quod spectatori terrestri ad verticem imminet, punctum verticale, seu Zenith, alterum eidem e diametro oppositum, voce arabica Nadir appellatur. SCHOLION. Quicunque circuli, aut lineae, aut puncta in tellure concipiuntur, eadem omnia in sphaera coelesti ab Astronomis designata intelliguntur. 358. Observatori terrestri coelum totum intra viginti quainstar sphaerae circa axem tuor horarum intervallum revolvi videtur, circa puncta duo fixa, quae poli mundi vocanhaec duo connetur. Linea recta, puncta His in superficie ctens, axis mundi dicitur. terrae respondent puncta duo, quae poli terrae audiunt, &linea ea connectens axis terrae nominatur. 359. Circulus a polis his aequali utrinque Quid aequator? intervallo distans aequator dicitur. Dividit is sive tellurem, sive mundum universum in hemisphaeria duo, quorum unum inter aequatorem &polum arcticum interceptum hemisphaerium septentrionale, alterum meridionale nominatur.