# Physica generalis 338

Leopold Biwald, Physica generalis, ARTICVLVS X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/338
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/338

Diurna hac universi circa mundi porevolutione Sol cis, & trans aequatorem los circulos huic parallelos per diem describit, qui circuli diurni vocantur; hi omnes ab horizonte in sphaera recta bifariam, in obliqua vero in varias, & inaequales portiones secantur, quorum portio supra horizontem existens ostendit, quanto tempore Sol supra eundem horizontem versetur, seu quae sit diei longitudo. 362. Solem non eodem semper coeli loco consistere a spectatoribus terrestribus facile est animadversum, tum quia per vices iam ad aequatorem accedebat, iam ab eo recedebat, tum quia modo altior, modo depressior in meridie supra horizontem cernebatur. Ex quo illud intulerunt 1) Solem praeter revolutionem diurnam motu proprio ab occasu in ortum promoveri. 2) Solem, post 365 dies circiter ad easdem stellas fixas redire, atque hoc temporis intervallo bis aequatorem attingere in punctis oppositis. 3) Solem ex utraque parte ad certos terminos ab aequatore recedere ita, ut, dum minimam semel, & alia vice maximam circuli diurni portionem describit, aequali intervallo ab aequatore in meridie distet. Hinc vero sequentes circulos in imo Viam Solis, sive coelo designarunt. circulum per certas stellas ductum, qui aequatorem in duobus punctis oppositis secaret, huncque circulum dixerunt eclipticam. 2do Circulos illos diurnos, quos Sol in maxima sua ab aequatore distantia describit, tropicos nominarunt. SCHOLION.

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
