# Physica generalis 339

Leopold Biwald, Physica generalis, ARTICVLVS X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/339
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/339

Ecliptica nomen inde habet, quod dum Sol, & Luna in hoc circulo versantur, aliquando Sol, aliquando Luna eclipsim patiantur. Tropici vero, seu versores inde dicuntur, quod Sol, postquam in circulis his versatus est, ad aequatorem reverti videatur. 363. Circa eclipticam lata undique fascia concipitur, intra quam planetarum omnium orbitae continentur. Latitudo huius fasciae hoc saeculo est 1703. Fasciam hanc Zodiacum dixere. SCHOLION. In lata illa fascia, quam diximus, constellationes ra notantur, quas sub animalium variorum figura Astronomi sibi repraesentarunt, spatiumque, quo eae comprehenduntur, Zodiacum, sive circulum animalium dixere. Constellationum istarum nomina sequentibus versiculis continentur: Sunt Aries, Taurus, Gemini, Cancer, Leo, Virgo, Libraque, Scorpius, Arcitenens, Caper, Amphora, Pisces. Easdem constellationes signis sequentibus Astronomi

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
