# Physica generalis 34

Leopold Biwald, Physica generalis, ARTICVLVS V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/34

Quod si etiam descendat motu libero, & continuo per plana infinite parva, sese continenter excipientia AB, BC, CD, quae solum serviant ad directionem motus, & quorum anguli B, C infinite parvi celeritatem mobilis non mutent, nisi quantitate infinite parva, in puncto quovis D eam habebit celeritatem, quam acquisivisset descendendo per FG directione ad horizontem perpendiculari. Sicut enim corpus in puncto B eandem habet celeritatem, seu descendat per AB, seu per EB, cum utriusque altitudo perpendicularis sit eadem Fa, ita quoque eandem habebit celeritatem in puncto C, seu descendat per AB, & BC, seu per EC. Ita pariter in puncto D eadem erit celeritas, seu fiat descensus per AB, BC, CD, seu per FD; celeritas autem descensu per FD obtenta foret aequalis illi, quae obtinetur per FG (56); igitur huic quoque prior illa aequalis sit oportet. SCHOLION. Demonstrante Varignonio, decrementum celeritatis in puncto B est tanto minus, quo obtusior hic angulus est, adeo ut eo evanescente, hoc quoque celeritatis decrementum evanescat. COR. 4. Cum quaevis linea curva considerari possit. tanquam composita e lineolis infinitis, infinite parvis, sub angulo infinite parvo coniunctis, mobile per curvam continuam descendens, in quolibet eius puncto eam habebit celeritatem, quam per aequalem altitudinem delabendo nancisceretur. COR. 5. Poterit igitur per arcum aequalem illi, ex quo descenderat, rursus ascendere (47. Schol. 3.) SCHOLION. Nihil obstat, quod corpus per curvam descendens per plana infinita transeat, ac proinde infinita celeritatis decrementa patiatur; Est enim demonstrantibus PP. Le Seur & Jacquier celeritas, quam per singula curvae latera amittit mobile, quantitas infinite parva secundi ordinis. 58. Tempora descensus per figurarum similium, & ad horizontem similiter inclinatarum perimetros sunt inter se in ratione subduplicata quarumvis dimensionum homologarum: Est enim descensus per AB* ad tempus descensus per ab, ut VAB: V ab (47. Cor. 4.

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
