# Physica generalis 345

Leopold Biwald, Physica generalis, APCEZAP–. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/345
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/345

dam loci mutatio proveniens ex motu terrae in orbe annuo, & successiva luminis propagatione. Ad hanc rite concipiendam sit* stella quaepiam in E, quae lumen emittat ex E in B; sit AB portio exigua orbitae terrestris 20′ circiter, & CB spatium, quod radius, sive particula lucis eo tempore percurrit, quo terra describit AB: erunt BC, & AB spatia a luce, & terra eodem tempore confecta, ut earundem celeritates. Ducatur linea CD parallela & aequalis lineae AB, ductaque DB compleatur parallelogrammum ACDB, celeritas lucis CB secundum dicta de motu composito resolvi potest in CD, & CA, quarum prior CD aequalis, & parallela celeritati terrae AB a spectatore terrestri ex A in B delato percipi non poterit (motus enim aequales, & parallelos a nobis non percipi ex infra dicendis apparebit. ) Sola igitur celeritas lucis per CA expressa sensibilis evadet, radiusque ad oculum spectatoris ex A in B delati directione CA, aut BD illi parallela pertingit, quamobrem spectator quoque stellam ad lineae huius BD extremitatem referet, eamque in puncto G existere iudicabit. Angulus CBD angulus aberrationis dicitur hic enim indicat, quanto intervallo sydus a vero loco ob annuum terrae motum, & successivam luminis propagationem removeatur. COR. dibzy G Goog COR. I. Quoniam 20′′ in tabulis motus solaris 81. 711 † temporis respondere deprehenduntur certi efficimur, lucem 6', 81.

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
