# Physica generalis 35-2

Leopold Biwald, Physica generalis, SECTIO III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/35-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/35-2

SECTIO III. DE AEQVILIBRIO VIRIVM, EARVMQVE OPPOSITIONE, ET CONFLICTV CORPORVM. ARTICVLVS I. De Aequilibrio gravium, & centro gravitatis. 59. Omne mobile, quod vel actu movetur, vel moveri nititur, certa quadam, & determinata celeritate movetur (29), quae ipsa est vel initialis, elementaris, potentialis, & notatur in corporum pressione, uti dum globus plano incumbens illud premit, vel e filo suspensus illud extendit: quae celeritas propterea initialis dicitur, quia si motus reipsa sequeretur, mobile celeritate illa moveri inciperet. Vel est actualis, quae reperitur in mobili, quod actu movetur, ut in gravi terram versus decidente. SCHOLION.

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
