# Physica generalis 351

Leopold Biwald, Physica generalis, APCEZAP–. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/351
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/351

Terra deinde ex C in I, Marte vero ex E in R translato, spectator terrestris in puncto I constitutus Martem ad F referet, ad quod punctum cum eum pariter ex loco orbitae suae C retulisset, is stationarius videbitur: demum terra ex I in H, Marte vero ex R in S digresso spectator ex puncto H Martem ad punctum G referet, eumque ex F in G contra signorum ordinem regressum fuisse iudicabit, ac proinde is retrogradus erit. COR. I. Eadem ratione, tum reliquorum planetarum superiorum, tum inferiorum stationes, retrogradationesque exponuntur. COR. 2. Quaecunque superius de Cometarum apparente motu directo, ac retrogrado dicta sunt, ex his quoque lucem accipiunt. 379. Explicandae quarto loco veniunt variae illae, quae in globo nostro terraqueo notantur, tempestatum, dierum item, noctiumque vicissitudines. Ad has porro exponendas notandum est 1) orbem, in quo terra movetur, sive eclipticam aequatorem secare in punctis duobus, ad eumque inclinari sub angulo 230 & 30′ proxime. 2) Axem quoque telluris cum diametro eclipticae angulum 660, 30′ constituere. 3) Tellurem ita in orbe suo revolvi, ut axis sibi ipsi perpetuo maneat parallelus. Ad hanc vero axis parallelismi conservationem notandum probe est, causam peculiarem nullam requiri, quin potius, ut observat CI. de la Lande ad eiusdem mutationem causa quaedam positiva necessaria foret. Quod si enim axis terrae versus determinatum aliquod coeli punctum principio directus fuit, hunc perpetuo situm servabit, quantumvis terra motu annuo secundum quamvis directionem feratur. Per hunc itaque axis terrestris parallelismum, eiusque ad eclipticam inclinationem phaenomena dicta ad mentem citati superius authoris ita exponimus: sit * Sol in puncto S, sint C, & D puncta duo opposita orbis annui, in quorum priore terra 21 Iunii, in altero vero 21 Decembris existat. Sit EF diameter aequatoris, GH diameter tropici Cancri, IK tropici Capicorni.

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
