Latin
APCEZAP–
Leopold Biwald, Physica generalis 355-2
Unproofread scanNot analysed yet
robur, quam exiguum sit, ipsi systematis terrae quiescentis defensores agnoscunt, profitenturque) illud unum notasse sufficiat, motum vertiginis, quem terrae tribuimus, non nucleo terrae tantum, verum corporibus omnibus in superficie terrae positis, ipsi adeo terrestri atmosphaerae communem esse; deinde illud quoque certissimum habendum, motus communes, ¶llelos plurium corporum, respectivos, &particulares eorum corporum inter se motus nil quidquam turbare, neque etiam ab iis, qui communi hoc motu gaudent, percipi, nisi reflexione multa, &attentione ad obiecta externa, quae iis motibus carent. Ita si ingens quaedam navis in mari motu aequabili provehatur, qui in ea navi sunt, ambulare, discurrere, pila ludere non secus poterunt, quam si navis quiesceret; lapis ex mali apice delapsus ad eiusdem mali pedem decidet, det, qui intra hanc navem sunt, ipsum navis motum non persentiscent, nisi obiecta quaedam extra navim existant, ad quae navis motum referre possint. Quod si in ingenti eiusmodi navi natum quempiam fingas, ac educatum, qui nunquam ad obiecta extra eam navim posita oculos converterit, ei non facilius persuadebis, navim hanc moveri, quam hominem sensuum testimonio plus nimio fidentem inducas, ut se una cum tellure revolvi assentiatur.