# Physica generalis 356

Leopold Biwald, Physica generalis, APCEZAP–. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/356
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/356

Horum principiorum applicatione non modo obiectionibus propositis, sed quibuscunque aliis his similibus nullo negotio satissit. Argumenta astronomica bina sunt; primo enim existimant, ex motu terrae in orbe annuo illud evenire debere, ut stellae fixae quibus iam propiores efficimur, iam amplius ab iis recedimus, ipsae etiam modo maiores, modo minores esse videantur. Deinde ex eadem telluris in orbe annuo revolutione fixarum quandam parallaxim notari debere contendunt, quorum tamen neutrum ab Astronomis observatum adhuc est. Sciendum vero est, adeo enormem esse fixarum distantiam, ut ipsa orbis annui diameter ad eam comparata sensibiliter nulla sit, quo posito neutrum eorum observari poterit. Certe si fixae cuiuspiam parallaxis unius tantum minuti secundi foret, demonstrante de la Lande (Astronom. L. 16.) distantia eiusdem 6771770 millionum leucarum foret, cum autem ea ad minutum secundum haud assurgat, eae quoque fixae, quae telluri proximae sunt, intervallo maiori, quam sit spatium 6771770000000 leucarum a terra removentur. Denique sacrarum literarum authoritatem oggerunt, praecipue ex libro Iosue haustam, in quo (Cap. 10) haec nabentur: steteruntque Sol & Luna, - - - - stetit itaque Sol in medio coeli, & non festinavit occumbere. Verum hunc scripturae locum haudquaquam in sensu literali capiendum esse Copernicani systematis defensores contendunt, cum constet scripturam captui vulgi in rebus naturalibus se accommodare. Illud videtur negari haud posse, Iosue, etiamsi motum telluris cognitum habuisset, non alia tamen ad suos locutione uti potuisse, metu, ne suis deridiculo haberetur, uti Astronomi moderni Copernicano systemati addictissimi non modo Solem oriri, occidere, ad meridiem attingere, in vulgari sermone dicunt. verum suis etiam ephemeridibus tempus, quo Sol oritur. occidit & inserunt, ut communi hominum usui se accommodent. Atque ita nos quoque de Solis motu in ecliptica, recessu ab aequatore, altitudine meridiana, aliisque similibus, articulo praecedente egimus. SCHOLION 2. Ut vero appareat, quantum Copernico Astronomia debeat, systema mundi, quod ad Copernici usque tempora in scholis viguit, vulgoque Ptolemaicum dicebatur, paucis exponam. In hoc igitur systemate terra in medio posita centri instar quiescit, ex quo circuli omnes concentrici, ceu totidem planetarum orbitae, & post hos RSTU orbis fixarum describuntur.

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
