Latin
SECTIO II
Leopold Biwald, Physica generalis 365
Unproofread scanNot analysed yet
384. Planetae circa Solem haudquaquam motu aequabili, sed celeritate iam crescente, iam decrescente convertuntur, in quo motu radius planetarum vector decurrit areas temporibus propotionales. Sector nimirum quivis ellipticus est ad totam orbitae aream, ut tempus, quo arcus illius decurritur, ad tempus integrae conversionis, sive tempus periodicum. SCHOLION. Hanc motus curvilinei planetarum proprietatem a Keplero primum detectam, a Newtono generauter demonstratam fuisse superius (128. Schol.) diximus. 385. Quadrata temporum periodicorum, quibus planetae orbitas suas decurrunt, sunt ut cubi distantiarum mediarum. Exemplum refert de la Lande (Astron. L. 4. N. 894): distantia terrae a Sole est ad distantiam Iovis ab eodem ut 1000: 250, cubi igitur harum distantiarum sunt ut 10. 1407. Iam vero tempora revolutionum periodicarum sunt ut 3652: 4332, horumque quadrata ut 1877: 13341, id est ut 10: 1407, quae ratio eadem est cum illa, quae inter cubos distantiarum mediarum intercedit. SCHOLION. Huius quoque rationis, quae inter periodica planetarum tempora, eorumque a Sole distantias intercedit, inventorem fuisse Keplerum superius diximus.