Latin
ARTICVLVS II
Leopold Biwald, Physica generalis 367
Unproofread scanNot analysed yet
ARTICVLVS II. Quae sit causa physica horum phaenomenorum, quae in motibus corporum coelestium notantur. PROPOSITIO VNICA. Norpora omnia coelestia (ea saltem, quae C ad systema nostrum pertinent) vi duplici urgentur, quarum una in ratione inversa duplicata distantiarum perpetuo ad se invicem accedere nituntur, quam vim centripetam dicimus, altera vero, qua secundum tangentes rectilineas orbitarum suarum abire contendunt, quae vis proiectilis dicitur. Et si duplex haec vis planetis tribuatur, phaenomena omnia, quae in eorum motibus observantur, planissimum explicatum habent. 391. Prima propositionis pars ita ostenditur. Ex astronomorum observationibus, atque adeo a posteriori constat, planetas primarios revolvi in ellipsibus, quarum focum Sol occupat (382); constat itidem (385) quadrata temporum periodicorum esse ut cubos distantiarum mediarum. Ex horum vero utroque recte argui, planetas vi duplici, una nempe centripeta, eaque quamproxime in ratione inversa duplicata distantiarum agente, altera vero proiectili urgeri ex iis, quae in mechanica (129 Corol. 138. 140.) de viribus centralibus demonstravimus, manifestum efficitur. Altera propositionis eiusdem pars ita probatur.