# Physica generalis 37

Leopold Biwald, Physica generalis, SECTIO III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/37
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leopold-biwald/physica-generalis/37

62. Momentum, seu quantitas motus, quam vires certo modo inter se connexae exerunt, habetur per factum ex vi absoluta in spatium dato tempusculo percursum, seu ex vi absoluta in celeritatem initialem, quae utique spatiolis eodem tempusculo percursis, proportionalis est. Est enim evidens, quod si ad massam quampiam dato tempore per certum spatium movendam vis determinata requiritur, ad eandem massam intra idem tempus ad spatium duplum promovendam, vim requiri duplam, & ita porro. Universim igitur momentum erit, ut vis absoluta ducta in spatium, vel celeritatem initialem eidem proportionalem. COR. I. Si vires, quibus massae corporeae animantur. sint vires gravitatis quam massis proportionalem esse, constantemque in illis a superficie telluris distantiis, in quibus experimenta capere licet, agereque directionibus ad superficiem terrae perpendicularibus a posteriori constat, erit momentum posita massa M, & Spatio S, – MS, seu cum sit S=C, erit eadem EMC. COR. a. Erunt igitur momenta aequalia in diversis massis, si fuerit MC= me. 63. Si distantia a puncto suspensionis sit massis reciproce proportionalis, momenta erunt aeaequalia, massae proinde in aequilibrio, punctumque illud erit centrum aequilibrii.

---

Leopold Biwald, Physica generalis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica_generalis.
