Latin
ARTICVLVS II
Leopold Biwald, Physica generalis 373
Unproofread scanNot analysed yet
Quae res eo etiam capite paucis perstringi meretur, quod omnem humanum captum primo aspectu superare videantur, quae ad planetarum, corporum scilicet tantis intervallis a nobis remotorum volumina, massas, &densitatem pertinent. Primo itaque ut moles eorundem, sive volumen innotescat, inveniendum est, quam rationem verae planetarum diametri ad se invicem habeant. Primo igitur apparentes eorum diametri ope instrumentorum astronomicorum determinantur ex quibus &distantia eorundem planetarum, (quae ex ipsis diametris apparentibus eruitur) ratio verarum diametrorum deducitur; demonstratur enim facili negotio, diametrum veram esse in ratione composita directa diametri apparentis, &distantiae. Deinde assumpta diametro telluris pro unitate, reliquorum planetarum diametri ad hanc referuntur, aut diametro telluris in quacunque mensura expressa, reliquorum planetarum diametri in simili mensura exprimuntur. Ex cognitis iam diametris veris moles, sive volumen eruitur, si cubus diametri accipiatur, cum ex geometria constet, sphaeras esse in ratione triplicata dimensionum homologarum, atatque adeo etiam diametrorum. Atque ex his principiis constructa est tabella, N. 318 adnexa, in qua exhibetur ratio, quam planetarum diametri ad diametrum telluris, eorum item volumina ad volumen terrae habent. Massa planetarum in illis tantum inveniri potest, qui satellitem circa se habent, ex cuius revolutionibus determinatio illa pendet. Cum enim ex doctrina attractionis constet, vim planetae centripetam esse in ratione directa massae attrahentis, &inversa duplicata distantiarum, erit ac proinde im ZVdd: est autem vis centripeta in circulo (133) sive V universim 2 [=---,ac proinde 48 --unde V– quem valorem si substituas in aequatione superiori nVd, erit m =–:quod si igitur corpus aliquod circa aliud revolvatur, massa corporis circa quod ea revolutio peragitur, est aequalis cubo distantiae corporis revoluti diviso per quadratum temporis periodici.