Latin
ARTICVLVS II
Leopold Biwald, Physica generalis 375.5
Unproofread scanNot analysed yet
Ut vero calculorum simplicitati Astronomi consulant, planetam in eadem semper orbita persistentem considerant, eamque orbitam mobilem ponunt. Sit igitur in S, sive foco Sol constitutus, sit AMPO orbita planetae, cuius aphelium sit in A; quod si planeta hic non alia, quam vi gravitatis in Solem urgeretur, tempore dato ex A in B in ellipsi immobili ABP pervenisset: quod si vero actio alterius planetae P eiusdem gravitatem in Solem minuat, faciatque, ut planeta is ad C pertingat, eiusque a Sole distantia fiat SC, supponere licet, punctum C in ellipsi ABP constitutum esse, modo aphelium ex A in C promotum fuisse intelligatur, qua ratione in punctum C, verum scilicet planetae locum, ellipsis ABP transfertur, ex qua is reipsa iam excessit, eoque motu in consequentia orbitae ABP tributo, quoties gravitas planetae in Solem per alterius cuiusvis planetae actionem minuitur, calculus, quo planetae motus definitur, ad eam reducitur simplicitatem, quam haberet, si in orbita immobili planeta incederet.