Latin
ARTICVLVS III
Leopold Biwald, Physica generalis 377-2
Unproofread scanNot analysed yet
ARTICVLVS III. De motu Lunae. Phaenomeno nono motus lunaris irregularitates recensentur, quarum explicatio singulari articulo pertractanda est. 398. Lunam vi centripeta urgeri, eamque in ratione inversa duplicata distantiarum a centro telluris decrescere, superius (296) ostendimus; quod si igitur praeter hanc vim centripetam, atque proiectilem vi nulla alia Luna urgeregeretur, ea circa terram in foco orbitae suae constitutam ellipsim regularem decurreret, radius eiusdem vector in singulis orbitae lunaris punctis describeret areas temporibus proportionales, eaque omnia in motu Lunae circa tellurem notarentur, quae in motu planetarum primariorum circa Solem ab Astronomis Quoniam vero universalis est observantur.